1 John 2

etc. Ne malam securitatem assumatis, audientes vos a Deo mundari, sed utilem timorem habeatis. Si ex humana fragilitate non potestis omnia vitia cavere, date operam ut saltem majora et apertiora caveatis, ut non apprehendat vos tentatio nisi humana. Quod si quis etiam post admonitionem meam ceciderit, non desperet. Non est advocatus nisi eum vocantibus. Displiceant peccata tibi, clama: et ipse audit et liberat. Justus advocatus injustas causas non suscipit, qui tamen justos nos defendet in judicio, si nos nunc accusamus injustos. . Scire vel cognoscere, non semper propter notitiam dicitur, sed propter experimentum et unionem alterius rei. Cognoscimus Deum quando unimur ei. Qui sic noscit, mandata ejus servat. Debemus fragilitatem nostram attendere, debemus in peccatis advocatum quaerere, quod ut impetremus, de custodiendis mandatis laboremus, per quae ad cognitionem ipsius venitur. etc. Non est magnum unum Deum nosse, cum et daemones credant et contremiscant. . Eadem charitas mandatum vetus est, quia ab initio commendata. Eadem est novum mandatum, quia tenebris, ejectis desiderium novae lucis infundit. Secundum quod promisit per observationem mandatorum Dei ad ipsius cognitionem et dilectionem perveniri. Christo impletum, quia obedivit Patri usque ad mortem: et ideo glorificatus est. Quorum quidam jam per hoc cum Deo gloriantur, et vere est novum jam Tenebrae ad veterem hominem pertinent, lux vero ad novum hominem. etc. Determinat quod mandatum accipiat, id est charitatem, et qualiter charitas ipsa habenda sit, scilicet dilectio Dei et proximi. est in lumine scientiae et operationis; sed ignorantiae, et per ipsam ignorantiam ambulat de vitio in vitium, id est non providet, ad quam poenam recipiendus sit. Vel, id est ignorat viam qua convertatur ad melius, et hoc non ideo, quasi via aperta non sit, sed qui a lumine Christi recedens peccatis et carnali voluptate ita praepeditur, ut etiamsi bonum videat, non tamen exsequatur. . etc. Praeponit causam quae posset eos abstrahere ab amore mundi, quia baptizatis in nomine Christi et invocantibus nomen Christi, dimittuntur peccata, ergo Christo magis adhaerendum est quam mundo. Patres, adolescentes, juvenes. Ideo filii: quia remittuntur peccata. Ideo patres, quia cognovistis antiqua. Ideo juvenes, quia fortes, quia vicistis. Adolescentiae tempus propter incentiva carnis lubricum; sed propter robur aetatis habile certamini, et hi tentamenta voluptatum verbi Dei amore vicerunt, et persecutiones contempserunt. Trahebantur tunc temporis juvenes consuetudine ad lupanar, sed isti viriliter resistendo vincebant. Utimini mundo ad necessitatem, sed non diligite ad superfluitatem. Et carnis curam ne feceritis in desideriis. Unum cor duos sibi adversarios amores non capit. Radicati in charitate, super hanc radicem nihil aedificetis, nisi quod convenit charitati, quia non potestis duobus dominis servire. Sicut dilectio Dei fons omnium virtutum, ita dilectio mundi omnium vitiorum. BEDA. Id est: Omnes dilectores mundi, nihil habent nisi haec tria, quibus, etc., usque ad noluit extolli super regna mundi. etc. Hoc etiam modo potest haberi charitas, si nimirum nullo instinctu hae eticorum dejecti estis a fide et caeteris quae sunt Dei. Et ut eam teneatis, permaneant in vobis quae audistis ab initio. Et propterea debetis persistere, quia multi sunt Antichristi qui vos volunt seducere. Cum quanto enim impetu et terrore audistis venturum Antichristum, cum tanta violentia et isti veniunt. In undecima hora sumus, venit Salvator in carne, et secutura est pestis Antichristi, qui praeconia salutis impugnet, qui vineam quam Christus excolit exstirpet, et hujus nequissimi capitis jam multa membra praemissa sunt, a quibus cavendum est, quia jam imminet finis saeculi; vel id est similis novissimae, similis est haec persecutio illi futurae. Antichristi sunt omnes haeretici, omnes qui fidem quam confitentur verbis destruunt actibus; omnes Christo contrarii, qui venturo suo capiti testimonium reddunt, quia mysterium iniquitatis jam operatur in illis. etc. Licet sint multi Antichristi, non tamen vos terreat si ad judaismum vel paganismum redierunt, non ideo putetis Ecclesiam ex hoc pati aliquod damnum; quia si ex nobis exierunt, tamen non erant ex nobis veraciter. Non potuissent egredi nisi essent Christo contrarii. Qui non est Christo contrarius, in corpore Christi manet. Sic sunt ficti in Ecclesia quomodo humores mali in corpore; quando evomuntur, relevatur corpus; sic quando exeunt mali, relevatur Ecclesia. Multi qui non sunt ex nobis acciplunt nobiscum sacramenta Christi, sed ten atio probat quia non sunt ex nobis. Quando illis tentatio venerit, quasi occasione venti volant foras, quia grana non erant. Omnes tunc volabunt, cum area Dominica coeperit ventilari in die judicii. Ideo, permittente Deo, quidam ante ultimam dissensionem exeunt de Ecclesia, ostendentes se non fuisse de corpore Christi, ut per hoc manifeste clarescat, quoniam non sunt omnes ex nobis qui nobiscum intra positi sacramenta Christi recipiunt, et ideo non debet vos gravare eorum separatio. Cum de haereticis loqueretur, repente ad suos conversus, dicit eos habere unctionem a Sancto, ut econtrario ostendat quod haeretici et omnes Antichristi, sint gratiae spiritualis munere privati, nec pertineant ad eum qui Sanctus vocatur a prophetis. Nostis veritatem fidei et vitae, docti per unctionem Spiritus, nec opus habetis doceri, nisi ut persistatis in eo quod coepistis. BEDA. Dixerat omne mendacium non esse ex veritate, etc., usque ad omnium qui Christi mandatis obtemperare contemnunt. etc. Ecce admoniti sumus quomodo cognoscamus Antichristum, scilicet, etc. Frustra confitetur Deum Patrem qui negat Filium, qui ex Deo procedit. . etc. Si quis dixerit: Ecce hic Christus, ecce illic, ne credideritis, sed hoc quod ab apostolis audistis, tenete. Ita eritis membra Patris et Filii, ut a memoria et protectione Patris et Filii non excidatis, et hoc debetis appetere, ut sitis in Patre et Filio, quia inde mercedem consequemini. Memoria promissae mercedis perseverantem te faciat in opere. . Id est Spiritus sanctus, cujus sacramentum est in unctione visibili; vel intelligitur unctio charitatis quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis; quae ad observanda Dei mandata cor quod implet inflammat. Creora iteratione inculcat, ut mentibus arctius infigat. Et si quid boni habetis, illi totum et non vobis imputate; mala vobis et diabolo imputate. etc. BEDA. Justitia perfecta vix est in angelis, etc., usque ad quando non erit lucta cum carne, sed triumphus de hoste. Jam si nati sumus ex justo, justitiam justi Patris sequi oportet.
Copyright information for VulgGlossa